----------------------- http://contentdm.lib.byu.edu/cdm/compoundobject/collection/CUA/id/110651 Assemani, Stefano Evodio, 1711-1782. Bibliothecae Mediceae Laurentianae et Palatinae codicum mms. [sic] orientalium catalogus. Florentiae. (Ex Typographio Albiziniano, MDCCXLII [1742 i.e. 1743]); Mahbubi, Ben-Constantini, archiepiscopi Mabugensis, historia universalis, a Dominica Incarnatione ad suam usque aetatem perducta ; in qua praeter accuratissimum Iacobitarum , Syrorum scilicet, Coptorum, Habessynorum, Armenorumque Chronicon, quod a Monophysitis recentioribus passim citatur, continentur etiam: Gesta, et Series Romanorum Imperatorum, ab Augusto Caesare, ad Andronicum II Palaeologum, qui patri Michaeli successit, anno Christi MCCLXXXIII. Historia Nationum Orientalium, Graecorum, scilicet, Melchitarum, Nestorianorum et Maronitarum, quos Romanae Ecclesiae addictos, ac proinde Haereticos vocat. Historia septem Synodorum Oecumenicarum Nicaenae, Constantinopolitanae, Ephesinae primae adversus Nestorlum, Ephesinae secundae adversus Euthychen (hanc recipiunt Copti Monophysitae, damnant tamen reliqui Iacobitae) Calchedonensis (quam Mahbubus refert, ac reiicit, eius loco quartam Synodum adpellans Ephesinam secundam) Constantinopolitanae, quae quinta, Constantinopolitanae, quae sexta, et Constantinopolitanae demum, quae septima adversus Iconoclastas (haec tamen Nicaeae, non Constantinopoli habita est). Epitome Annalium Mahometanorum Arabum, Persarum, Africanorum, Hispanorum, et Syrorum, ab anno Alexandri nongentesimo trigesimo tertio (Christi 622.) quo coepit eorum Imperium, usque ad annum Hegirae septingentesimum duodecimum (Christi 1312) quo laudatus Mahbubus, Constantini filius, Syrorum Iacobitarum Mabugensis, idest Hierapolitanus archiepiscopus, insigni huic Operi manum extremam imposuit: cuius quidem Operis exemplar nusquam, quod sciam, nisi in hac Bibliotheca reperitur. Is proinde Codex plurime faciendus est, maximaque cura adservandus: Codex in 4. bombyc. constat paginis 127. Arabicis literis, et sermone accuratissime exaratus a Sahido, filio Ioannis, ben-Abu Albadri, ben Abdalmesihi, idest Christoduli, Iacobita Edesseno, ut in sine adnotatur.